König Ludwig der Deutsche bestätigt die Gründung des Stifts Wunstorf durch Bischof Dietrich von Minden und verleiht ihm Königsschutz und Immunität, Frankfurt (Main) 871 Okt. 14
Bearbeitung: © Eberhard Kaus, Wunstorf 2002
Editorische Notiz |
Für Formen- und Vokabel- hilfen bitte die einzelnen Wörter, für Textvarianten die hochgestellten Zahlen, für sprachliche und sachliche Erläuterungen die Zeilennummerierung anklicken! |
1 |
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Hludowicus, divina favente gratia rex. |
2 |
Oportet igitur nos, qui divino sumus munere quodammodo prae ceteris mortalibus sublimati,eius in omnibus parere |
3 |
praeceptis, cuius clementia praelati sumus, ac pro suo amore loca, quae fideles nostri ad laudem et gloriam nominis |
4 |
sui aedificare et construere ac consecrare voluerint, eis ad hoc supplementum ac solatium conferre ac sub nostra | 5 | defensione et tuitione suscipere, quatenus1, quidquid devota mente in eisdem locis boni conati fuerint impendere, | 6 | perpetualiter absque alicuius molestia vel2 inquietudine valeat fixum et immobile permanere. |
7 |
Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, sollertia, qualiter Theodricus, |
8 |
sanctae Mindonensis ecclesiae3 episcopus, construxit per nostram licentiam ex sua hereditate in honore sancti Petri |
9 |
ancillarum Christi monasterium, quod dicitur Wonheresthorp, et ex hoc et in omne tempus subiecit ad potestatem |
10 |
sui iam dicti episcopatus, largiens ex eodem episcopatu ad memoratum monasterium decem mansos litorum et quinque |
11 |
servos cum hoc, quod habere videntur, et ducenta aratra decimarum ad subsidium Christi ancillarum, eo quoque pacto, |
12 |
ut sub potestate successorum suorum, videlicet episcoporum, consistat ad regendum praefatum coenobium, et habeant |
13 |
regulariter ipsae ancillae Christi inter se licentiam eligendi abbatissam, prout oportet, futuris temporibus; et omnibus annis |
14 |
pro vestitura subiectionis quinque solidos persolvant ad ecclesiam sui episcopatus, et deinceps maneant absque ullius |
15 |
inquietudine in omnipotentis Dei servitio sine ulla querela suorum propinquorum. |
16 |
Et idcirco deprecatus est celsitudinem nostram venerabilis episcopus noster Theodricus, ut hoc4 nostrae auctoritatis |
17 |
praeceptum scribere iuberemus, per quod decernimus atque iubemus, ut, sicut superius comprehensum est de praefato |
18 |
monasterio, quod praedictus venerabilis episcopus construxit et ordinavit, ita deinceps per hoc nostrae auctoritatis |
19 |
praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum, nullo inquietante, sed Deo auxiliante perpetuis temporibus firmum et |
20 |
stabile permaneat absque alicuius contradicentis obstaculo; et sub nostrae immunitatis tuitione ac defensione tam ipsae |
21 |
ancillae Dei quam5 res earum perennis temporibus consistant, ut eis pro nostra ac coniugis carissimaeque prolis6 salute |
22 |
Domini clementiam delectabilius exorare delectet. |
23 |
Et, ut haec auctoritas firmior teneatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, |
24 |
manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. |
|
|
25 |
Signum
(M.)7
domini8 Hludowici, regis serenissimi |
|
|
26 |
Euerhardus9 cancellarius ad vicem Liudberthi10 archicappellani recognovi et subscripsi11. |
|
|
27 |
Data pridie Idus Octobris anno Christo propitio trigesimo tertio regni domini12 Hludowici, serenissimi regis, in orientali |
28 |
Francia regnantis13, indictione IIII. Actum in Franconoford, palatio regio. In Dei nomine feliciter. Amen. |
|
|
Formenbestimmung
Wörterbuch
Erläuterungen
Literaturangaben zu den Erläuterungen
|