Elogium Polycarpi Leyseri polyhistoris Helmstadiensis*)

Bearbeitung: © Eberhard Kaus, Wunstorf 2002


Editorische Notiz

<1. De gente Leyseriana / Herkunft der Familie>

Polycarpus Leyserus ortum duxit ex gente praeclara et antiquissima, utpote iam ante hos quingentos annos in terris Austriacis nobilitatis laude florente, ubi nec hodie desunt, qui pontificiorum sacris addicti, illustrem baronum de Leyser dignitatem tuentur. Sed, cum parentes Polycarpi adeo ab omni mentis elatione alieni fuerint, ut eiurata religione Romana ultra se hoc fortunae splendore abdicaverint, non in natalium, sed virtutis nitore veram nobilitatem collocantes, ad litterarum studia animum applicare, quam externo fastu atque luxu alios plus iusto antecedere maluerunt. Prae ceteris vero studiis nobilioribus theologiam amplexi sunt toto animo, et satis constat non patrem solum Polycarpi nostri, sed et avum paternum maximi suis temporibus nominis et de ecclesia evangelica meritissimos theologos fuisse.
Patrem quidem habuit Polycarpum Leyserum, S.S. Theologiae doctorem et id temporis Wunstorpiensis ecclesiae supremum antistitem, postea vero Augustissimo Magnae Britanniae Regi a consiliis sacris, et ecclesiarum ducatus Cellensis superintendentem generalem; avum vero Fridericum Wilhelmum, cathedralis ecclesiae, quae Magdeburgi est, primarium quondam antistitem. Mater ei fuit Margaretha Magdalena, Hermanni Burkhusii, viri magnorum item in theologiam meritorum, filia.

<2. De pueritia atque studiorum tirociniis/ Kindheit und schulische Ausbildung>

His ornatissimis maioribus et fortunatis parentibus, Wunstorpi editus d.4. Sept. a.1690, tenera admodum aetate cum fratre suo natu minore Friderico Wilhelmo, relicta urbe patria, quae tum temporis ingenia formandae iuventuti non apta ferebat, in varia litterarum gymnasia, Ilfeldense praecipue, Goettingense et Magdeburgense se contulit, in quibus una cum fratre sibi coniunctissimo tam diligenter doctrinarum studiis operatus est, ut non in [4] primis tantum litterarum elementis, sed in ipsis etiam disciplinis nobilioribus brevi tempore insignes faceret progressus. Cuius rei testis inter alios cum primis esse poterat Iustus a Dransfeld, id temporis paedagogii Goettingensis director, qui quoties noster sub ipsius ductu aut dicendo aut disputando aut alio exercitationis genere vires ingenii sui periclitaretur, numquam praeclara haec industriae specimina publico et typis exscripto elogio condecorare intermisit.

<3. De studiis academicis Rintelii, Rostochii, Helmstadii peractis / Studienjahre in Rinteln, Rostock und Helmstedt >

Positis ita studiorum tirociniis laudabiliter iactis magnae doctrinae fundamentis a.1709 gymnasia cum academiis commutavit. Hasso-Schauenburgicam, quae Rintelii floret, primam salutavit, cumque non minus optimi suasu parentis quam glorioso nonnullorum ex maioribus exemplo concitatus sanctioris doctrinae ac scripturae sacrae cognitioni totum se dederet, praeeuntes hic celeberrimos viros, Koehlerum et Bierlingium, theologos tam pios quam eruditos impigre secutus est.
Anno vix confecto Rintelio Rostochium discessit coeptam feliciter studiorum telam hic pertexturus. Audivit hic celeberrimos theologos et Fechtii, Grunenbergii, Grapii, Krackewitzii et Kaepkenii scholis studio sacro dicatis, examinatoriis praesertim et disputatoriis, diligenter interfuit. Praeside Grapio partem theologiae polemicae Ravianae respondendo ventilavit. Moderatoribus certaminis Krakewitzio et Kaepkenio, theologiam cum aliis commilitonibus disputando absolvit, id quod bina typis exscripta programmata testantur.
Biennio exacto Helmstadium delatus ducente imprimis summe venerabili abbate Io. Andr. Schmidio iter theologicum prosecutus est privatim et publice cum socio Ioan. Andr. Duvio theologiam disputando percurrens, teste Prolusionum Marianarum, quas edidit Schmidius, tertia. Solennem his adiecit (1713) eodem conflictus moderatore de Conciliis Moguntiensibus, praesertim de eo, quod a.1310 a Petro habitum est, dissertationem. Neque intermisit alios almae Iuliae doctores adire, ex quorum omnium fideli institutione tantum profecit, ut insignem omnino largissimae messis faceret exspectationem.

<3. De otio Wunstorpiensi / "Freisemester" in Wunstorf>

Desiderium vero parentis sui prompto obsequio impleturus a. 1713 patrios ad tempus repetiit lares et otium nactus ea, quae Rintelii, Rostochii, Helmstadii audiverat, perindustrie feliciterque in usus suos convertit, iamque lectioni librorum se totum dedidit atque ex his optima quaeque ad locupletandam doctrinam hausit. At vero in hoc secessu [5] solitario cum a frequentiori eruditorum consuetudine, qualis in academiis patet, nimis se remotum cerneret, Wunstorpii diutius haerere noluit, tenebrisque domesticis lucem praetulit academicam.

<4. De studiis academicis Leucori renovatis/ Fortsetzung des Studiums in Wittenberg>

Rationibus omnibus probe subductis in almam Leucorim, celebratissimam ad Albim bonarum artium mercaturam, commigrandum sibi duxit. Ingressus hanc a.1714 pari ardore, quo antea, ad coelestis doctrinae culturam animum appulit ediditque nobilioris studii documenta publica.
Discordiam rationis et fidei in controversiis cum Antitrinitariis, insertis Wissomarci, Leibnitii, et aliorum, scriptis huius argumenti ineditis, et dissertationes binas, tecto nomine publicatas, quorum altera: Num bona opera in actu iustificationis sint praesentia? praeside Wernsdorfio, altera de promovendis commodis ecclesiae Evangelicae, praeside Chladenio ventilata est. Conscripsit praeterea epistolam de praesumtione contra clerum (1714) et dissertationem de noviter adornanda Nov. Test. editione.
Hactenus Leyserum nostrum strenuum theologiae cultorem vidimus; iam mutata forma, spectandum se nobis praebeat philosophum. Quantum sapientiae studiis pretium statuerit, non solum exinde apparet, quod cum scholastica adhuc subsellia premeret, philosophiam cupidissime consectatus est, posteaque cum academiam salutasset, adeo in amoribus habuit, ut cel. philologo, Wichmanshusio, tum temporis huius praemii distributore, philosophiae doctoris titulo, quem vulgo magistrum vocant, dignissimus iudicaretur. Neque vero postmodum tanto se honore indignum praebuit, sed omnes potius eo intendit nervos, ut cuique se tam excellenti doctrina quam probis moribus maxime commendaret.
Scholas aperuit philosophicas magno semper audientium numero frequentes. Praeses plus simplici vice cathedram philosophicam conscendit, Societatem Colligentium instituit, operamque dedit, ut observationum de variis, ex omni eruditionis genere selectis argumentis aliquot in lucem prodirent fasciculi. Quo spectant potissimum nonnulla eiusdem opuscula, temporibus diversis edita, eruditeque conscripta: Cautiones circa bibliothecas; vindiciae generales scriptorum, qui vulgo supposititii habentur (1715); meditationes de genuina historia literaria (1715); de vita et scriptis Io. Bodini(1715); animadversiones criticae in ephemeridum litteratarum, imprimis hodiernarum, methodum(1716); observationes de praetensis [6] terminis technicis a Mose adhibitis, contra Andr. Rüdigerum; apparatus litterarius, ex variis quibusdam et selectis observationibus constans (collect. I. II. 1717. 1718. 8.); discussio conviciorum, quibus Andr. Rüdigerus physicam suam tueri molitus est; examen philosophiae Wolfianae philosophicum; Erinnerung gegen Idirpi Censur, so er von dem Examine Philosophiae Wolfianae gefället, aliaque. Non immerito igitur noster in numerum assessorum ordinis philosophici receptus locum in eodem occupavit a. 1716 habita prius pereleganti de origine eruditionis non ad Iudaeos, sed ad Indos referenda dissertatione.
Neque vero rebus ita constitutis intermisit similiter tam Themidi quam Aesculapio sacra facere. Rostochii non tantum Schoepferi scholas diligenter frequentare, sed in eiusdem consuetudine versari pulchrum sibi ac honorificum aestimabat. Adiit ibidem Schoperum, cui omnes medicinae partes docendo percurrenti ita adhaesit, ut eo duce nullam earum reliquerit intactam. Wittebergae vero celeb. medici et archiatri regii Bergeri lectionibus privatissimis frequenti alloquio et interiore admissione magno suo cum fructu usus est.

<5. De professione poëseos Helmstadiensi / Poetikprofessur in Helmstedt>

Praeparatus igitur noster ad quaecunque munera rite obeunda, diutius in obscuro latere non potuit: quin Wittebergae adhuc haerens, ad munus philosophiae extra ordinem docendae solenni vocatione Helmstadium fuit excitus. Quam sibi demandatam provinciam a. 1710 eleganti oratione de ficta medii aevi barbarie, imprimis circa poesin Latinam publicatoque de reformationis disciplinarum necessitate programmate auspicatus est. Quam tamen philosophiae extraordinariam cum ordinaria poëseos professione anno vix exacto superiorum iussu permutavit. Habuit et sub huius muneris initium perelegantem de poësi disciplinarum principe orationem. Neque vero quod maxime quidem sui esse putabat muneris, artem poëticam ore tantum docuit, sed et variis pulcherrimisque scriptis illustravit. Habemus historiam poëtarum et poëmatum medii aevi, programmata de vera poëseos indole, de artis poëticae Horatianae virtutibus et vitiis, Gualteri1 Mapes rhythmos binos de concordia rationis et fidei ex codice Msto erutos, Augustini Calmet dissert. de poësi veterum Ebraeorum in Latinam linguam translatam, de frustra quaesita poësi in codice sacro Hebraeo, Galfridi2 de Vino salvo artem poeticam ex MStis editam, denique de acuminibus spuriis in arte [7] poëtica vitandis.

<6. De itinere academico a.1721/1722 facto / Akademische Reise 1721/22>

Quae cum maxime ageret noster, missus fuit ab academia Helmstadiensi a. 1721 Rintelium, qui sacris eiusdem secularibus publico nomine interesset, quippe non magna solum eruditione sua, sed elegantissimis etiam et ad genium aetatis compositis moribus eximiaque corporis forma ad officium legati obeundum prae ceteris quam maxime commendatus.
Qua favente adeo occasione eam superioris Germaniae partem, quae Rheno alluitur, hoc potissimum consilio brevi peregrinatione perlustrare instituit, ut exteris quoque innotesceret eruditis atque ab his litterarias quasdam merces colligeret, non tam in peculiarem rei suae familiaris, quam in communem orbis, quaqua patet, eruditi usum convertendas. Descriptionem itineris, quam ipse dedit in cogitatis de flore academiarum promovendo 1723 publicatis, hic inserere utile duxi:

"Opportune eo tempore venit in mentem clementissimae concessionis a Serenissimo Principe ac Domino Augusto Guilielmo, eo, uti hodierno, tempore academiae Helmstadiensis directore magnificentissimo imploratae et impetratae, qua per menses aliquot abesse ab hac academia indulgentissime permittebatur. Suadente itaque anni tempestate commoda comite perillustri barone Danckelmanno Cassellas perrexi, principis omnium, mathematicarum inprimis et physicarum, scientiarum gnarissimi sedem.
Regium vere opus, 'Arcae hybernae' nomine insignitum eoque tempore ad octingentos cum viginti quatuor passus et gradus in altum evectum eiusque memoranda una alterave contemplatione non satis cognosci possunt. Neque quid maxime admirari et praedicare velis, facile invenies. Sive enim aquarum in altissimo monte congeriem sive concinnam earum distributionem sive varios de montis praecipitio lapsus sive lapidis structuram solidam et elegantem consideraveris, quae architectus, quae mechanicus, quae omnis generis mathematicus exinde discat, reperies. In huius stupendi operis radicibus secessus principis ab Albo Lapide dictus visitur, eo tempore perpetuo mobili Orffyreano decoratus, et ab exteris frequentatus. Hanc machinam aliquoties lustrasse non poenitet, ceu forte unicam huius generis in orbe terrarum et ab ipso inventore, cum Cassellis adhuc degerem, irritato destructam, nisi forte is ipse novam, quam construere iussus est, in Portu Carolino Seeburgi perfecit, aut D. Man- [8] goldus similem, ut fama fert, exstruxit. Mihi illa a me visa machina semper quidem perpetui motus scopo satisfacere est visa, minime autem pro magnitudine et mole, addo et pro sumtibus constructioni impendendis effectui respondere adeoque utilitatem, quam publicum sibi ex eiusmodi invento spondet, non praestare.
Quicquid huius sit, in ipsa urbe Cassellana eruditionis cultorem allicit merito palatium, varii generis scientiis et artificiis dicatum. Singularia inibi conclavia occupant, chymia, metallurgia, tormenta bellica, marmora fabrefacta, automata et horologia, anatomia, geometria, optica, ars pictoria, numismatum et gemmarum antiquiorum apparatus. Harum imprimis tantus ibi conspicitur numerus, ut decies mille superare videatur. Singularius in iis est intueri seriem imperatorum Romanorum a Iulio Caesare ad Gallienum usque non interruptam, ornatum integrum muliebrem ex gemmis antiquis apte compositum, gemmas numorum ad instar aversa etiam in facie sculptura gaudentes, quales hic Didius Iulianus cum Didia in altera parte et Iulius Caesar Mercurium a tergo referens, Domitianus item et Domitia, Verus et Iulia; museum integrum sculptilium gemmarum Basilidiani, amuletici atque talismani generis ab Antonio Capello olim collectarum et integro volumine, maiori forma Venetiis edito, expositarum; amuleta varia Aegyptiaca, idolum Indorum Vitzliputzli ex gemmis compositum, granato imprimis rarissimae magnitudinis fulgens, Socratem a Christina Suecorum Regina olim sexcentis uncialibus argenteis emtum, elegantia denique artis et magnitudine omnes reliquas vincentem gemmam, quae narrationem de capite Pompeii Caesari oblato exsculptam repraesentat.
In instrumentorum mathematicorum apparatu eminent: pantometron ab ipso Serenissimo possessore excogitatum; horologium catoptricum, quod Azimuth, signum coeleste, solis altitudinem et horam simul partim styli, partim speculi ope indicat et eiusdem Principis inventioni debetur; cyclus lunaris perpetuus a Zumbachio orbi literato datus; calendarium perpetuum inventore Muthio; globus terrestris dimidiato meridiano, qui soli obversus horas et solis statum monstrat, instructus ex ingenio Zumbachiano; horologium solare minuta singula indicans Rowleyi; planetolabium Zumbachii, hygrometrum Zumbachii ex spira chalybea, instrumentum trisectioni cuiusque anguli inserviens inventore Mose du Soul, tubus ex speculis; [9] hygrometron in bilance et plura alia.
Bibliotheca Principis codices Graecos manuscriptos imprimis chymicos cum aliis rarioribus servat. Die sextilis mensis XXI. Marpurgum transienti non nisi D. Ioh. Borellum, medicinae professorem et eo tempore academiae rectorem, ac professorem Ioh. Herm. Schminckium, hodie Hasso-Cassellani Landgravii a consiliis, historia et bibliotheca, salutare licuit.

In academia Giessena per haud longum tempus commoratus praeter D. Ioh. Gothofr. Schupartum theologum, D. Ioh. Geo. Liebknecht mathematicum et theologum, D. Imman. Weberum consiliarium et ICtum, qui historicos Mstos et numos antiquos inspiciendos obtulit, Matth. Nic. Kortholt, eloquentiae et poëseos professorem, bibliothecae item academicae, manuscriptis paucioribus memorabilibus, si Thomae Cantipratensis librum de apibus seu bonum universale exceperis, instructae, praefectum; Sebast. Masson moralium et Christ. Frid. Ayrmannum eloquentiae et historiarum professorem, haud multos literatorum vidi. D.XXIII. Aug. disputationi praeside D. Liebknecht ventilatae interfui, qua desideria mathematica nov-antiqua ad mensuras, speciatim geographicas et geodaeticas generali et feliciori recens methodo aestimatas et reductas, exponebantur. Quin ab eo tempore eiusdem dissertatio de aurora boreali, prelo tunc commissa, prodierit, non dubito.

Francofurti ad Moenum praeter cathedrale templum, electioni et coronationi invictissimorum imperatorum inserviens, et Guntheri Schwartzburgici ossa condens, praeter conclavia electorum conventibus in curia destinata, Caroli IV. de eligendo imperatore decretum, aureo sigillo bullave munitum, vidi. Ut primum illud inspexi, non esse imperatori conditori coaevum, certe non primarium exemplar, conieci, qua in re maxime sum confirmatus, cum in scripti postrema pagina vestigia aliquot linearum, minio olim scriptarum et erasarum, conspicerem. Quam rem tamen, si et demonstrata fuerit, constitutionis huius exemplarisve auctoritati et antiquitati nihil derogare arbitror.
In bibliothecis privatorum fulget eminetque librorum Uffenbachianorum apparatus. Habet eius [10] possessor ingentem manuscriptorum librorum, quorum minima tantum pars recensita publico orbi est, thesaurum, in quibus etiam de tribus impostoribus liber, Gallico tamen idiomate, a Rabelaesio forte scriptus. In evulgatorum librorum copia memorabilis maxime mihi fuit visa collectio quaedam, octo voluminibus comprehensa, schedas in Belgio excusas, easdemque ius spectantes publicum, exhibens. Rarioribus et accenseo initium noni libri commentariorum de bibliotheca Vindobonensi Petri Lambecii. Neque poenitet numophylacia Steinheilianum et Ochsianum lustrasse.

Moguntiam delatus spe videndi alius Aureae Bullae exemplaris frustratus sum. Interfui tamen disputationi inaugurali theologicae Ignatio Vogel praeside habitae de sacramentis in genere, de baptismo, confirmatione, et eucharistia in specie. Musea etiam vidi Gedultianum et Schlechterianum, bibliothecas Societatis Iesu patrum et Carthusianorum, quae scriptis codicibus est refertissima. Comitis Ivonis Saltzinger, operum Lullianorum editoris, solidissimam3 in omni eruditionis genere scientiam vix unquam in uno viro deprehendi.

Heidelbergae auditoria publica splendidissima, Olympiae Fulviae Moratae sepulchrum, D. Miegii theologi et D. Nebelii medici exquisitiores bibliothecas conspexi.

Argentoratum denique perveniens singularis huius urbis et academiae celebritas me movit, ut non solum in urbe aliquantisper commorari, sed et ab academia honores doctorales petere in animum meum induxerim. Neque facti adeo me poenitet. Favoris enim et benevolentiae cumulus, qui ab emporii huius et academiae primariis viris in me redundavit, tantus per annum integrum fuit, ut memoria eius nunquam ex animo excidere possit. Simul atque academiae patribus innotui, non solum selennioribus singulis actibus me interesse, sed etiam proximum a rectore magnifico locum occupare voluerunt. Itaque academicorum numero adscriptus id ipsum, cuius rei gratia Argentorati substiti, ordine aggressurus d.VIII. Ian. MDCCXXII a decano Ioh. Valentino Scheid, medico seniore, in medicinae candidatorum numerum receptus sum. Insequebantur d.XXVIII. eiusdem mensis prius examen medicum et d. [11] XXIX. posterius, quo in problemata4 de usu lienis theoreticum, et de scorbuto practicum solvenda erant. Dum exantlatis tentaminibus dissertationi inaugurali conscribendae operam impendo, a scopo non alienum duco, candidatorum iurisprudentiae numero inseri, quod proinde desiderium cum locum invenisset, decano D. Ioh. Georg. Schertzio nomen dedi facultati iuridicae.
Sponte concedente academia, ut inaugurales theses in superiori cathedra ventilarentur et respondens cooptaretur, pro licentia doctoris medici honores et privilegia consequendi d.III. Martii mensis primas novi systematis medici lineas publico proposui et defendi respondente Ioh. Georgio Wegelino. Praesentia sua illustriorem fecerunt actum inprimis Serenissimus Haereditarius Saxo-Meinungensis Princeps et plurimi proceres aliique dignitate et genere coruscantes. Multum vero auditorum confluxum5 tribuo nonnullis ex professorum ordine, qui pro humanitate sua opponentium partes susceperant, D. scilicet Scheidio, academiae rectori, facultatis suae decano, D.Io. Iac. Sachsio, physices professori et philosophici ordinis decano, D.Ioh. Saltzmanno, medicinae imprimis anatomicae doctori, D.Ioh. Boeclero, medico item academiae et botanico, D.Ioh.Henr. Hertensteinio, mathematum professori.
Incessurus porro, qua coeperam, via d.IX. Mart. de profectibus in iurisprudentia requisitus prima vice, mox d.XI., altera, ubi postremo examine pro recepto more ex utroque civili et canonico iure textus erant resolvendi l. 68 D. ad L.Falcid et c.6.X. de fid. instrum. Postquam dissertatio inauguralis De eo, quod iustum est circa iurisprudentiam emendandam, antecessorum in academia censurae fuisset subiecta, iidemque praesidium priori simile indulsissent humanissimi, respondente Ioh. Henr.Greuhmio quindecim viri filio d.IX. April. inspectantibus eodem Celsissimo Duce aliisque honoratioribus ventilatio disputationis fuit peracta, operam impugnando nobis praestantibus Bullingero equite Coloniensi, Friderico S.R.I. lib. barone de GEYDER dicto Rabensteiner, D. Ierem. Eberh. Linckio, academiae rectore, D. Scher- [12] zio decano, D.Ioh. Henr. Felzio, seniore facultatis, et D. Ioh. Henr. Boeclero, quatuor iuris professoribus.

Supererant licentia impetrata solennia doctoralia, quae quoniam quinque candidatis illustriora reddebantur in Augusti mensis sextum diem sunt protracta. Quo die consuetis ceremoniis decano et promotore D. Saltzmanno privilegia medicinae doctoris impetravi problemate publico enodato: Utrum medicina reliquis disciplinis quod ad certitudinem cedat? Eadem opera honores medici tribuebantur Henrico Sigism. Stosch, I.G. Wegelino, meo olim respondenti, Ioanni Gaupp, qui thesibus miscellaneis licentiam acquisiverat, Io. Nic. Holtorff, cuius inauguralis disputatio stiterat casum singularem aneurismatis in capite pueri XI. annorum, et Christ. Martin. Wigand, qui dissertatione de atrophia infantum viam honoris straverat.
Denique colophonem scopo in Argentoratensi academia praefixo d.V.Nov. anni elapsi imposui gradu doctoris in utroque iure, promotore D. Io. Henr. Felzio insignitus. Quaestionem ea occasione explicandam excepi6: An et qua ratione iurisprudentiae, quod ad fictiones, cum poesi conveniat? Iungebantur idem ambientes Io.Henr. Hertenstein, matheseos professor, Io. Wiegerus, philosophiae doctor et philosophiae practicae professor ordinarius, et Ioh. Ludov. Winclerus Hamburgensis, qui disputatione inaugurali de praecedentia civitatum S.R.I. liberarum prae nobilitate immediata suam eruditionem iam ante comprobaverat.

Illo autem, quod a laboribus et solennitatibus reliquum erat, tempore, quae eruditionem quodam modo spectare videbantur, ambabus amplexus sum sive disputationes audiendo sive etiam argumentando sive bibliothecas lustrando. Publice opponendi occasio subministrata fuit d.V.Ian. a D. Linckio de valore testamenti in territorio alterius disputante; d.XI. Febr. ab Henr. Malcuit de his, quae liberis prioris matrimonii relinquenda sunt, inauguraliter disserente; d.19. Mart. a D. linckio observationes circa ius rerum ventilante; d. 7.Mai. a D. Felzio praelectionum academicarum ad ius feudale pensum primum publico sistente; d.XVII. Iun. a Ioh. Leitersperger, consularis filio, [13] de iure venatorio-forestali inaugurali dissertatione agente; d.XXIII. Iun. a Ioh. Christoph. d'Aulnoy ad cap. pastoralis VII. x de donat. pro licentia disquirente; d.XI. Iul. a Io. Geo. Wegelino bis laudato theses inaugurales miscellaneas medicas ventilante; d.XVIII. Quintil. a D. Linckio considerationes in ordinationis regiae de anno 1667. titulum I. de observatione ordinationum earumque portionem secundam exhibente; d.XX. Iul. a D. Salzmanno de novo membra amputandi modo dispiciente; d.I. Aug. ab Henr. Sig. Stoschio de resonitu experientia comprobato inaugurale scriptum exponente; d. VI. Octobr. a D. Linckio observationes ad iit. inst. de literarum obligationibus dante; d.VII. Octobr. ab Antonio Evrard theses inaugurales controversas ex iure vario praebente; d.VIII. Octobr. a Franc. Ludov. Vögtlin de actione, quam Galli vocant la Reintegrande inauguraliter colloquente; d.IX. Oct. a Franc. Nic. Bartmann arbitros inaugurali opera tractante; d.XVII. Nov. a D. Wiegero praeside et Ioh. Frid. Boehm, Argentoratensis ecclesiastae, mei in Christo patris, filio respondente quaestiones aliquot philosophiae practicae circa facta quaedam illustria Camilli producentibus; d.XXI. a Ioh. Decimatore ius decimandi in delictis inaugurali studio defendente; et d.XIV. Dec. a Ioh. Adamo Feigenthal analysin l.4. C. de V. et R.S. in disputatione inaugurali proferente. His addo binos Societati Iesu adscriptos, Ioh. Bapt. Antidium Gobert et Ludov. Chabrun, quorum ille physicas, hic ex logica et metaphysica theses ventilantes me quoque antagonistam voluerunt et habuerunt.

Bibliothecas frequentavi Societatis Iesu patrum R.P. Laurans, mathematico, theologo et philosopho eximio, et bibliothecae praefecto benivolam semper operam praestante, academicam venerandae antiquitatis codicibus refertissimam, elegantissimam illustris praetoris et cancellarii academiae eminentissimi Ant. Eberh. Bock de Blesheim equitis Alsati, numerosissimam D. Dan. Pfeffingeri, theologi professoris, instructissimam D. Feltzii, selectissimam Ioh. Henr. Lederlini, Graecae et orientalium linguarum professoris et plures. Quibus iungo bibliothecas eo tempore divenditas Ulrici Obrechti [14], viri quondam celebratissimi, D. Phil. Marbachii, iuris professoris, Brechtianam item, Barthianam et Künastianam.
Numophylacia praecipua semel atque iterum pervestigavi, patrum scilicet Societatis Iesu, quod aere magno abundat, et praefecto harum rerum callentissimo, nunc demortuo, gaudebat R.P. Robin; Io. Theo. Reis consulis, cui et rerum artificialium ac naturalium apparatus iungitur; de Rathsamhausen, equitis Alsati, quod pariter museum curiositatibus repletum sororio sibi vinculo nectit; Ioh. Phil. Bartensteinii, logicae et metaphysicae professoris; et N. Kriegii, qui veteres numos imitari affabre et foliis stanneis exprimere novit.

Itaque mihi animum literaria re refecturo nihil omnino deliciarum huiusmodi defuisset, nisi malevoli interea meam labefactare famam et existimationem omni nisu laborassent. Cuius rei nuntius cum etiam ad me Argentoratum perferretur, quamvis aheneo cinctus muro, meorum tamen commodorum negligens prorsus fuissem habitus, nisi aliqua saltim ratione calumnias retundissem, earumve praecipuum fundamentum. Nemine privatim rogato solum adii universitatis rectorem atque, ut ex collegis, quae eorum de me esset et de calumniarum veritate notitia et iudicium, expiscaretur, ab eo petii. Ad unum omnes honorifice de me sensisse et scripsisse benevolenti potius ipsorum erga me animo quam meis tribuo meritis. Interim quoniam ex his terris evulgata est narratio sinistra, quae eo tempore publico nomine ab universo patrum academicorum concilio scripta sunt, cur hic loci publico non darem, saltim ob facti raritatem, quod mihi , qui ex variis gymnasiis et academiis discedens testimonia nulla quaesivi unquam, imo sponte oblata respui, tandem in officio constituto eiusmodi quaerenda fuit rerum gestarum comprobatio. En academiae Argentoratensis fide et auctoritate pollens scriptum:

"Benevolo lectori salutem ab universitatis rectore, decanis, doctoribus et professoribus. Rerum quidem, ubi luculenta testimonia adsunt, verbis opus non esse trito circumfertur adagio. Verum sicut in omnium oculos radians nitidissima solis imago aut repagulis aut nubibus atris impediri, inque lucem dormientibus aut [15] obstaculi huius ignarus facile eius absentia persuaderi potest, ita similem plane in modum nigerrimis calumniarum obiectamentis non difficulter efficitur, ut incauti in sole caligent. Hae confestim universitatem nostram occuparunt cogitationes, cum vir nobilissimus, consultissimus, experientissimus atque excellentissimus dn. Polycarpus Leyserus i.u.. et medicinae licentiatus et professor poëseos in universitate Iulia celeberrimus vitae hactenus apud nos peractae testimonium peteret. Nos primo mirabamur in re tam clara dubium moveri, sed discussit admirationem nostram recitatio calumniarum, quas vel malevoli vel improvidi caecae famae praecones vel status, quo religio evangelica sub Christianissimo Rege hic Argentorati floret, ignari aut invenerunt aut admiserunt.
Nos itaque rector, decani omnesque et singuli doctores et professores in hac alma universitate Argentoratensi uno ore et corde tam sincero quam amico profitemur et ad demonstrandam contra immaturos momos innocentiam publico hoc documento testamur, nominatum Dnum prof. verae et evangelicae religionis amantem in hac universitate ita vixisse, ut neminem, ne quidem delicatiorem, quasi ad alia sacra transeundi cupidine tentaretur, suspicio vellicaverit. Qua in opinione magis confirmabamur, cum in fidei suae indubitatum symbolum in ecclesia nostra sanctissimo sacrae coenae mysterio devotissimus admoveretur. De caetero laudati viri venustissimi et publice privatimque honestissimi mores, stupenda eiusdem in omni scientiarum genere eruditio, et solemnia, quae in utroque iure et medicina doctoratus utriusque adipiscendi gratia praesidendo universitate et civitate nostra certatim applaudente, edidit specimina, ita in vulgus nota sunt, ut lumen soli, aquam flumini, aërem vento adderemus, si maximam tanti viri celebritatem testimonio nostro superfluo auctum iri opinaremur: In huius rei maiorem fidem [16] sigillum univ. nostrae apposuimus et documentum hocce manu propria nostri in universitate rectoris corroboravimus.

Perscr. die 12. Maii 1722.
L.7S.) Ieremias Eberhardus Linckius
i.u.d. et prof.publ.p.t.univ.
Argent. rector."

<7. De professione historica Helmstadiensi/ Als Professor der Geschichte in Helmstedt>

Redux inde iamque ad pristinos suos labores academicos rediturus omnem in eo posuit operam atque laborem, ut paulo longiorem suam absentiam tam publicis quam privatis scholis quam variis iisque haud inconcinnis circa hoc tempus in lucem emissis scriptis compensaret. Pertinent huc praeter dissertationes iuridicas, quas statim post reditum suum in publico eruditorum examine ventilavit, utpote, de frustranea cadaveris inspectione in homicidio (1723) binasque de limitibus, qui ICtis a theologis ponuntur (1724) et duo programmata, alterum de primis iuris Germanici scripti incunabulis (1723), alterum de veterum ICtorum divisionibus in iuridicis (1725), opuscula nonnulla historica, quibus historiae Imperii Romano-Germanici, qua media tempora, egregiam effudit lucem, historia nempe comitum Wunstorpiensium (1726), historia comitum Ebersteinensium, Vertheidigung seiner Ebersteinischen Historie gegen H.D.Behrens Remonstration, genealogiae comitum Blanckenburgensium, Reinsteinensium, Ebersteinensium et Hojensium; commentatio de contrasigillis medii aevi (1726), Programmata de Lachis Loubae (1725), de existentia Ioannae Papissae, de profectione principum et adventu felici in nummis veterum Romanorum et aliud: Salus Augusti ex nummis, panegyricus in Magnae Brittanniae regem, Georgium I., specimen tabularum progonologicarum Augustissimi Regis Georgii I. maiores aliquos, imperatores maxime et reges sistentium; consilium et monita de diplomatico historiae Germanicae corpore concinnando (172<7>8); observata diplomatico-historica: 1) de iure Iustinianeo a Lothario imperatore in Germaniam minime introducto, 2) de Lanttinc, iure Germanorum honorario, 3) de servis servorum, 4) de frilingis, 5) de differentia nobilium medii et hodierni aevi, 6) de litonum absolutione, 7) de iniquitate testamentorum, 8) de servis nobilibus, 9) de patria potestate in Germania igno- [17] rata 10) de iure legitimae, 11) de adoptione per andelangum, 12) de origine patriciorum Germanorum, 13) de advovatis principum, 14) de mundeburdio, quae omnia a.1727 prodiere. Nec praetermittenda est commentatio eiusdem de vera geographiae methodo. Atque his et similibus in studium historicum meritis non tantum id consecutus est, ut fama eius quotidie cresceret, sed etiam, qui viro illustri Hahnio Hanoveram evocato in historiarum professione succederet, praeter eum dignior nemo inventus sit. Iniunctae ei igitur primum sunt lectiones vicariae additis tamen promissis fore, ut si, qua cepisset, via pergeret de studiis historicis praeclare mereri, propediem ipsum historiae munus obtineret. Lectionibus hisce vicariis programmatis loco brevi quidem, sed multa eruditione referta, de sigillo principum Brunsvicensium maiestatico (1725) praelusit commentatione. In ipsa vero historiae tractatione ea semper usus est methodo, ut post habitis et valere iussis recentiorum scriptorum systematibus vel compendiis historicis, asserta sua scriptorum coaevorum autoritate et antiquorum diplomatum aliorumque fide dignorum documentorum testimoniis adstruere semper laboraret, unde etiam evenit, ut, cum circa idem tempus audiret, latere in septentrione, et quidem in privatorum scriniis, multa et egregia documenta historica, tempore bellorum in Saxonia inferiori gestorum ex tabulariis et monasteriis eo translata, a.1726. mense Martio impetrata superiorum concessione iter novum per duos menses in Daniam susciperet, nullis parcens sumtibus, quantumvis magnis, ad ea undique conquirenda, quae sibi aliquando videbantur9 profutura. Quo in itinere constituto non tantum exoptatissima affulsit occasio per multos viros eruditos, et inter eos maxime Reverendissimum litteratissimumque Hafniensium episcopum Wormium, qui ipsum rarissimo MSto donavit, compellandi, sed et varia hinc inde in publicis bibliothecis, tabulariis statuis, marmoribus, antiquis inscriptionibus, diplomatibus, sigillis et monetis annotandi, unde obscurissimae Cimbricarum gentium antiquitates et ipsorum Germanorum res gestae non parum lucis foenerantur. Cuius itineris fructum deinceps noster in usum redundare orbis eruditi iussit, cum Helmstadium reversus insignem illam doctoris historici spartam circa a.1726 obtineret, cuius gravissimi muneris auspicatissimum tersa sane et eleganter elaborata oratione, quod [18] nihil sciatur, nisi quod historice scitur, initium fecit. Atque hunc ardorem animi in rebus suis strenue fideliterque peragendis, adhiberi solitum, non nisi cum vita deposuit.

<8. De moribus vitaque domestica/ Charakter und Privatleben>

Clarus ita fuit Leyserus natalium splendore a maioribus accepto, clarus magnitudine eruditionis, clarus etiam amplissimis dignitatibus. Id unum tantum eius felicitatem aliquantisper videbatur remorari, quod molestissimis saepe domesticarum rerum curis districtus impediretur, quo minus litterarum studia tanto ardore, quanto in eadem ferebatur, tractare posset, et quanto lubentius alias vitam coelibem coniugali multis de causis praeferebat, tanto magis inde haberet, cur serio tandem vitae sociam, cum qua curas partiretur, expeteret. Fuit haec maximarum dotium ac laudum matrona, Louisa, excell. et consult. viri Schroeteri, i.u. in academia Salana doctoris quondam celeberrimi, vidua, et S.Ven. Abbatis Schmidii filia, in ordine nascendi tertia, sponso suo tam generis quam dignitatis claritate non impar, cum qua Polycarpus noster a. 1726. d.31. Oct. faustum auspicatus est connubium nec prorsus infoecundum, cum ex eo optimae spei filia, Philippina Sibylla, felici prodierit partu.
Ceterum si reliquam nostri vitam spectes, fuit haec ita comparata, ut bonus atque pius magis esse, quam videri voluerit. Publicorum quidem sacrorum contemtor haud fuit, neque tamen his unis omnem absolvi Numinis divini cultum unquam sibi persuaderi passus est. In obsequio superioribus praestando fuit promtus diligentissimusque. Collegas amore prosecutus est fideque integerrima. Numquam cum eorum quopiam10 vel simultates aluit vel ulli alii mortalium gravis fuit atque molestus. Apud illos, quorum curae potissimum res tam publica quam scholastica et litteraria commissa est, neminem collegarum nec quemquam alium calumniis impetiit, aut crescenti alterius honori obicem posuit, malas quippe artes, viro bono indignas, vehementer detestatus. In senatu academico singularem ostendit prudentiam; rogatus sententiam libere dixit, optimarum semper partium. Pro conservandis academiae iuribus et ordinis professorii honore vel vitam ponere paratus erat, iuris iurandi a se sanctissime quondam praestiti haud immemor. Cum aliis de rebus ad eruditionem spectantibus conferens aut more academico disceptans nunquam se praebuit morosum aut cedere nolentem.
Sententiam suam professus aliis sentiendi libertatem non dene- [19] gavit, sed facillimus in ferendis dissentientibus semper extitit. Ut rebus secundis elatum nunquam, ita in adversis nunquam se fractum et oppressum ostendit et adversus quoscunque casus obfirmatum atque immotum animum servavit. In amicis deligendis adeo cautus et circumspectus fuit, ut neminem amicitia sua dignaretur, nisi quem penitus inspexisset. In communi vita et vulgari consuetudine singularem semper prae se tulit morum suavitatem gravitate coniunctam. Ad se venientium nemini aditu interdixit, sed quemcunque summa cum humanitate excepit, omnibus quippe obvius addictissimusque. Horas subsecivas veterum more Romanorum honestissimis amicorum colloquiis concessit, ut animum studiis defatigatum aliquantum reficeret et ad altiora rursus excitaret. Eo tamen se imprudentiae haud passus est perduci, ut vel integros dies vel tempus diurnum, quippe quod ad studia colenda aptissimum, semper non tam iudicavit, quam ipse expertus est; intempestivis conviviis, aut aliis voluptatibus, more quidem non ita paucis hodie consueto, perderet. Brevibus Leyserus noster talis fuit, qualem esse oportebat, qui multos alios tam nominis sui fama atque celebritate quam maximis eruditionis thesauris, morum gravitate, vitae integritate et reliquis viri boni ac honesti virtutibus anteiret.

<9. De ultimis diebus/ Seine letzten Tage>

Ulterius ergo nihil restat, quam ut de ultima eius valetudine et beato ex hac miseriarum valle discessu pauca adhuc adiiciamus. Viribus videbatur integris et corpore robusto, cum a. 1728, nocte ista, quae primum et secundum mensis Aprilis diem intercedit, ex improviso ferventissimus quidem eum invaderet aestus cum anxietatibus praecordialibus et praeternaturali sudore coniunctus. Quae symptomata, quia signa videbantur esse latentis adhuc mali gravioris, eum permoverunt, ut adhibito statim in consilium celeberrimo quodam medico variis atque optimis remediis morbo obviam iret. Quorum etiam usu primis tribus diebus se non leviter corroboratum sensit adeo, ut spe propediem convalescendi prorsus non destitueretur. Indiciis vero purpurae rubrae, quae ab initio hinc inde apparuerant, subito evanescentibus et morbo ipso in purpuram, quam vocant, albam degenerante tristi suo exemplo satis superque docuit non semper esse medici depellere morbos, sed horum vim atque renitentiam saepius eius dexteritatem iuvandique superare conatum. Vix enim sex integri praeterierant dies, cum omnibus viribus destitutus [20] ingravescenti malo noster succumberet et insecuta 7 Aprilis die circa horam vespertivam nonam praematura nimis morte inter preces at lachrymas suorum, praesentibus viro S. Rev. Weisio, suo in Christo patre, et aliis quibusdam amicis integra ratione plenisque sensibus atque in ipso aetatis suae flore non sine summo academiae et eorum, qui cognitam habebant eruditionem eius incomparabilem, omnium dolore placide ac leniter obdormiret, non nisi annos natus 37, menses 7 et dies 7.

*) Vid. Suppl. act. acad. Lips. T. X p.132 sqq.